Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae prologus

Testo base di riferimento: J. Chomarat, 1996

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


Argumenta singulorum librorum

Scribere quid deceat, primus liber explicat apte:

Divitias summum esse bonum, negat ipse secundus,

Tertius ostendit quam sit fugienda voluptas

Te quartus natumque tuum Cytherea reponit:

5

Qui sint foelices enarrat carmine quintus,

Pertractat sextus de morte ac nobilitate

De diis deque anima loquitur bene septimus ipse:

Indicat octauus, sit quanta potentia fati:

Daemonas atque hominum mores dat noscere nonus

10

Scribitur in decimo, sapiens vir quomodo fiat:

Naturam undecimus totam, partesque requirit:

Vltimus in mundo archetypo, diuisque quiescit.

 

Nemo libellos legere qui volet nostros,

Se speret inuenire futiles nugas,

Quas otiosi diuites amant: rerum

Insanientes copia secundarum,

5

Qui more puerorum iocosa sectantur,

Non hic gygantes, gorgonas, chimerasue

Non regna ditis fabulosa narrari

Sentiet: aliaque multa vatibus ficta,

Quae delicatis auribus placent valde,

10

Neque hic superbos audiet pedum bombos:

Queis gaudet amens turba Paedagogorum,

Sed vera sequimur: vera dicere optamus,

Vtiliaque magis nostra continet charta:

Quam vana monstra: et irritas voluptates,

15

Non igitur haec, collegiis ineptorum

Quorum omnis habitat mens in auribus, scripsi:

Sat est: libelli si bonis placent nostri.